et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum 1 Ki. 1:20
Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo 1 Ki. 2:18
visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum 1 Ki. 2:21
puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus 1 Ki. 2:26
puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta 1 Ki. 3:1
lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei 1 Ki. 3:3
et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego 1 Ki. 3:4
et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi 1 Ki. 3:6
porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini 1 Ki. 3:7
et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli 1 Ki. 3:8
et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo 1 Ki. 3:9
et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo SamuhelSamuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus 1 Ki. 3:10
et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius 1 Ki. 3:11
dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli 1 Ki. 3:15
vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum 1 Ki. 3:16
indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat 1 Ki. 3:18
crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram 1 Ki. 3:19
et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini 1 Ki. 3:20
ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim 1 Ki. 7:3
dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat ut orem pro vobis Dominum 1 Ki. 7:5
et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat 1 Ki. 7:6
dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum 1 Ki. 7:8
tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel et exaudivit eum Dominus 1 Ki. 7:9
factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel 1 Ki. 7:10
tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus 1 Ki. 7:12
et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel1 Ki. 7:13
iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae 1 Ki. 7:15
factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel 1 Ki. 8:1
congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha 1 Ki. 8:4
displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum 1 Ki. 8:6
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos 1 Ki. 8:7
dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem 1 Ki. 8:10
noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos 1 Ki. 8:19
et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini 1 Ki. 8:21
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam 1 Ki. 8:22
et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum 1 Ki. 9:14
Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam veniret Saul dicens 1 Ki. 9:15
cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo 1 Ki. 9:17
et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi 1 Ki. 9:19
adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri 1 Ki. 9:22
dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te 1 Ki. 9:23
levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa 1 Ki. 9:24
cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel1 Ki. 9:26
cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini 1 Ki. 9:27
tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem 1 Ki. 10:1
et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel1 Ki. 10:15
et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel1 Ki. 10:16
et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha 1 Ki. 10:17
et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit sors tribus Beniamin 1 Ki. 10:20
et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex 1 Ki. 10:24
locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam 1 Ki. 10:25
et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos 1 Ki. 11:12
dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum 1 Ki. 11:14
dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem 1 Ki. 12:1
et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti 1 Ki. 12:6
et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter 1 Ki. 12:11
et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa 1 Ki. 12:18
et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem 1 Ki. 12:19
dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro 1 Ki. 12:20
et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo 1 Ki. 13:8
cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum 1 Ki. 13:10
locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas 1 Ki. 13:11
dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum 1 Ki. 13:13
surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros 1 Ki. 13:15
et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini 1 Ki. 15:1
factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens 1 Ki. 15:10
paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte 1 Ki. 15:11
cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et 1 Ki. 15:12
dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio 1 Ki. 15:14
dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere 1 Ki. 15:16
et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel 1 Ki. 15:17
et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum 1 Ki. 15:22
dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum 1 Ki. 15:24
et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel 1 Ki. 15:26
et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est 1 Ki. 15:27
et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te 1 Ki. 15:28
reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum 1 Ki. 15:31
dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors 1 Ki. 15:32
et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis 1 Ki. 15:33
abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath 1 Ki. 15:34
et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel 1 Ki. 15:35
dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem 1 Ki. 16:1
et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni 1 Ki. 16:2
fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus 1 Ki. 16:4
et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor 1 Ki. 16:7
et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus 1 Ki. 16:8
adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis 1 Ki. 16:10
dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit 1 Ki. 16:11
tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha 1 Ki. 16:13
David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth 1 Ki. 19:18
misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi 1 Ki. 19:20
abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama 1 Ki. 19:22
et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas 1 Ki. 19:24
mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan 1 Ki. 25:1
Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra 1 Ki. 28:3
dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit 1 Ki. 28:14
dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam 1 Ki. 28:15
et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum 1 Ki. 28:16
statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa 1 Ki. 28:20
filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia 1 Par. 6:28
hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel1 Par. 6:33
filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti 1 Par. 7:2
omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua 1 Par. 9:22
venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel1 Par. 11:3
haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius 1 Par. 26:28
gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis 1 Par. 29:29
Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos Ps. 99:6
dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua Sir. 46:16
et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur Jer. 15:1
et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos Acts 3:24
quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam Acts 13:20
et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis Heb. 11:32
et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus Samuhel prophetae. 3 Esd. 1:20
et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et Samuhel in diebus Saul, 4 Esd. 7:107