Haller's Concordance: SAMUHELEM
- vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum 1 Ki. 3:16
- accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus videntis 1 Ki. 9:18
- dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem 1 Ki. 10:14
- et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus 1 Ki. 11:7
- et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem 1 Ki. 12:19
- et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci 1 Ki. 15:20
- dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita mihi 1 Ki. 28:11
- cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul 1 Ki. 28:12