Haller's Concordance: SANA
- clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam Num. 12:13
- ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo Tob. 11:18
- miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea Ps. 6:2
- ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi Ps. 41:4
- commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est Ps. 60:2
- sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es Jer. 17:14
- ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua Mk. 5:34
- exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt Lk. 8:35
- amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere Tit. 1:9