Haller's Concordance: SANAVIT
- orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt Gen. 20:17
- misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu Ps. 107:20
- propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans Wis. 10:4
- etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia Wis. 16:12
- et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos Mt. 21:14
- et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius Lk. 9:42
- at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit Lk. 14:4
- respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum Lk. 22:51