Haller's Concordance: SANCTAE
- vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi Lev. 10:7
- nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus Lev. 21:12
- hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis Lev. 23:4
- laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius Ps. 97:12
- et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens Wis. 12:3
- dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt Wis. 17:2
- ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei Sir. 24:24
- fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae Sir. 26:24
- quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es Jer. 11:15
- et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum 1 Ma. 2:7
- et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere 1 Ma. 9:54
- at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum 2 Ma. 6:23
- sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris 1 Pet. 3:5