Haller's Concordance: SANCTIFICABITUR
- septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur Ex. 29:37
- ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea Ex. 29:43
- sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur Ex. 30:29
- mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur Lev. 6:18
- quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto Lev. 6:27
- quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino Lev. 19:24
- omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino Lev. 27:32
- non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur Lev. 27:33
- et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur Num. 31:23
- et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis 1 Ki. 21:5
- et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia Isa. 5:16
- si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non Agg. 2:12