Haller's Concordance: SANCTIFICANTUR
- omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur Lev. 27:30
- locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna Num. 18:8
- haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum Num. 18:9
- sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes 2 Par. 29:34
- qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens Heb. 2:11