Haller's Concordance: SANCTIFICATI
- sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel 1 Par. 15:14
- egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat 2 Par. 5:11
- nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini 2 Par. 23:6
- congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei 2 Par. 29:15
- non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem 2 Par. 30:3
- immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini 2 Par. 30:15
- cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt 2 Par. 30:19
- et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate 2 Par. 35:6
- et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate Jn. 17:19
- et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri 1 Cor. 6:11
- in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel Heb. 10:10
- et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae. 3 Esd. 7:10
- et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitae simul omnes sanctificati sunt 3 Esd. 7:11