Haller's Concordance: SANCTIFICATIO
- et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius Num. 6:12
- inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius Ps. 132:18
- et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israhel cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum Ezec. 37:28
- et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est Amos 7:13
- sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum 1 Ma. 1:41
- ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 1 Cor. 1:30
- haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra 1 Th. 4:3
- vides enim, quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est, 4 Esd. 10:21