Haller's Concordance: SANCTIFICATIONIS
- conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii Ex. 37:29
- ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae Num. 6:21
- datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum Sir. 7:35
- et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius Sir. 17:8
- miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae Sir. 36:15
- gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo Isa. 60:13
- domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas Isa. 64:11
- solium gloriae altitudinis a principio locus sanctificationis nostrae Jer. 17:12
- Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius. Dan. 8:11
- et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem 1 Ma. 1:39
- et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula 1 Ma. 6:51
- Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit 2 Ma. 15:2
- qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri Rom. 1:4
- et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae, 3 Esd. 8:79
- ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae. 4 Esd. 12:48