Haller's Concordance: ARMENTA
- sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula Gen. 13:5
- oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant Gen. 34:28
- et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides Gen. 45:10
- et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum Gen. 46:32
- ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen Gen. 47:1
- vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum Ex. 10:24
- oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi Ex. 12:32
- sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis Ex. 12:38
- habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam Dt. 8:13
- maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum Dt. 28:18
- et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat Dt. 28:51
- et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque haec est praeda David 1 Ki. 30:20
- omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus Jud. 2:8
- omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt Jud. 3:3
- cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri Ps. 8:7
- possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem Eccl. 2:7
- confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum Jer. 3:24
- et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio Jer. 5:17