Haller's Concordance: SANGUINI
- Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante iam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Iudaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare. Esther 9:1
- si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra Pr. 1:11
- verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos Pr. 12:6
- ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur Sir. 11:34
- propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te Ezec. 35:6
- ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini Gal. 1:16
- quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum Heb. 2:14