Haller's Concordance: SANUM
- dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum Tob. 5:20
- me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare Tob. 12:3
- et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum Lk. 7:10
- respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula Jn. 5:11
- abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum Jn. 5:15
- si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato Jn. 7:23
- verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis Tit. 2:8