Haller's Concordance: ARMENTORUM
- habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini Gen. 26:14
- non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum Dt. 12:17
- benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum Dt. 28:4
- et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt 1 Ki. 15:9
- dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio 1 Ki. 15:14
- et urbes exaedificavit habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis 2 Par. 32:29
- et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me Isa. 65:10
- et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient Jer. 31:12