Haller's Concordance: SAPIENTEM
- nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti Gen. 41:33
- misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum 2 Ki. 14:2
- et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit caelum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum Domino et palatium sibi 2 Par. 2:12
- igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem Job 17:10
- noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te Pr. 9:8
- pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam Pr. 19:25
- multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam Pr. 21:11
- exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo Pr. 23:24
- inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem Pr. 25:12
- vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus Pr. 26:12
- calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius Eccl. 7:7
- sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis Eccl. 7:19
- principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici Isa. 3:3