Haller's Concordance: SAPIENTES
- et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur Gen. 41:8
- vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter Ex. 7:11
- feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita Ex. 36:8
- date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes Dt. 1:13
- tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula Dt. 1:15
- itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et Iarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam principes et Ioarib et Helnathan sapientes 1 Esd. 8:16
- interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum: Esther 1:13
- narravitque Zares uxori suae, et amicis omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius. Esther 6:13
- qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat Job 5:13
- atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes Job 13:5
- sapientes confitentur et non abscondunt patres suos Job 15:18
- non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium Job 32:9
- audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me Job 34:2
- ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes Job 37:24
- et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas Ps. 49:10
- gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia Pr. 3:35
- audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam Pr. 8:33
- sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est Pr. 10:14
- non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur Pr. 15:12
- homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem Pr. 29:8
- omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit Eccl. 9:1
- vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos Sir. 19:2
- vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes Isa. 5:21
- stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum Isa. 19:11
- ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum Isa. 19:12
- irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens Isa. 44:25
- quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt Jer. 4:22
- quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum Jer. 8:8
- confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis Jer. 8:9
- haec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quae sapientes sunt mittite et properent Jer. 9:17
- quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui Jer. 10:7
- gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius Jer. 50:35
- et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius Jer. 51:57
- habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui Ezec. 27:8
- Quo audito, rex in furore, et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. Dan. 2:12
- Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quaerebanturque Daniel, et socii eius, ut perirent. Dan. 2:13
- Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis. Dan. 2:14
- Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. Dan. 2:24
- Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi: Dan. 2:27
- Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis: et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis. Dan. 2:48
- Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi. Dan. 4:6
- Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. Dan. 4:18
- Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi. Dan. 5:8
- Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi: et nequiverunt sensum huius sermonis edicere. Dan. 5:15
- numquid non in die illa dicit Dominus perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau Abd. 1:8
- ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem Mt. 23:34
- dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt Rom. 1:22
- nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret Rom. 11:25
- id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos Rom. 12:16
- vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo Rom. 16:19
- videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles 1 Cor. 1:26
- sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia 1 Cor. 1:27
- sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 1 Cor. 3:19
- libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes 2 Cor. 11:19
- videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes Eph. 5:15
- et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec. 4 Esd. 12:38