Haller's Concordance: SAPIENTIBUS
- et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi Ex. 28:3
- qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis Pr. 13:20
- haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum Pr. 24:23
- quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus Pr. 30:24
- secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta Sir. 9:21
- ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur Isa. 29:14
- ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis. Dan. 2:18
- Et ipse mutat tempora, et aetates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam: Dan. 2:21
- Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit. Dan. 5:7
- in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis Mt. 11:25
- fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur Mt. 25:8
- in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te Lk. 10:21
- Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum Rom. 1:14
- et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere. 4 Esd. 14:26
- novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo. 4 Esd. 14:46