Haller's Concordance: SAPIENTIS
- in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde Pr. 10:13
- lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis Pr. 13:14
- cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia Pr. 15:14
- cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam Pr. 16:23
- sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus Eccl. 2:14
- non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus Eccl. 2:16
- qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit Eccl. 8:5
- cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius Eccl. 10:2
- verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum Eccl. 10:12
- videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus Wis. 4:17
- scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet Sir. 21:16
- stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti Sir. 45:12