Haller's Concordance: SAPIENTIUM
- nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum Dt. 16:19
- et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectae ad librum 2 Esd. 8:3
- animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum Pr. 1:6
- est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est Pr. 12:18
- in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos Pr. 14:3
- corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia Pr. 14:24
- lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam Pr. 15:2
- labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit Pr. 15:7
- auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur Pr. 15:31
- cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam Pr. 18:15
- inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam Pr. 22:17
- cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia Eccl. 7:4
- verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus Eccl. 9:11
- verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos Eccl. 9:17
- verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno Eccl. 12:11
- multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est Wis. 6:26
- mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator Wis. 7:15
- ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare Sir. 8:9
- et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum Sir. 21:29
- stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum Isa. 19:11
- scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo 1 Cor. 1:19
- et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt 1 Cor. 3:20