Haller's Concordance: SARRA
- cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet Gen. 17:17
- et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum Gen. 17:19
- pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero Gen. 17:21
- cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est Gen. 18:9
- cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi Gen. 18:10
- dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus Gen. 18:13
- numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium Gen. 18:14
- negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti Gen. 18:15
- dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam Gen. 20:2
- vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac Gen. 21:3
- dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi Gen. 21:6
- rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni Gen. 21:7
- cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham Gen. 21:9
- cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen Gen. 21:12
- vixit autem Sarra centum viginti septem annis Gen. 23:1
- et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat Gen. 24:36
- quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius Gen. 25:10
- eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui Tob. 3:7
- et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt Tob. 7:8
- tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio Tob. 8:4
- dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani Tob. 8:10
- ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo Tob. 11:18
- fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat Heb. 11:11
- sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem 1 Pet. 3:6