Haller's Concordance: SARRAM
- dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram Gen. 17:15
- festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes Gen. 18:6
- tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam Gen. 20:14
- concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham Gen. 20:18
- visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est Gen. 21:1
- atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan Gen. 23:19
- ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet Gen. 49:31
- respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam Tob. 6:11
- Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam Tob. 7:10
- et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est Tob. 7:19
- cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se Tob. 10:10
- et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem Tob. 12:14
- adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum Isa. 51:2