Haller's Concordance: SARTA
- accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione 4 Ki. 12:5
- igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi 4 Ki. 12:6
- vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam 4 Ki. 12:7
- prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo et instaurare sarta tecta domus 4 Ki. 12:8
- et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum 4 Ki. 12:12
- deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi 4 Ki. 22:5
- congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius 2 Par. 24:5