Haller's Concordance: SATAN
- et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel 2 Ki. 19:22
- nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus 3 Ki. 5:4
- consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel 1 Par. 21:1
- quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan Job 1:6
- cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum Job 1:9
- dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini Job 1:12
- factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius Job 2:1
- ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam Job 2:2
- et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra Job 2:3
- cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua Job 2:4
- dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva Job 2:6
- egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius Job 2:7
- constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius Ps. 109:6
- et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei Zach. 3:1
- et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne Zach. 3:2