Haller's Concordance: SATANAE
- aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me Acts 26:18
- tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 1 Cor. 5:5
- et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet 2 Cor. 12:7
- eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 2 Th. 2:9
- ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare 1 Tim. 1:20
- scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae Apoc. 2:9
- scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat Apoc. 2:13
- vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus Apoc. 2:24
- ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te Apoc. 3:9