Haller's Concordance: SATURABITUR
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est Pr. 12:11
- de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua Pr. 13:2
- qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate Pr. 28:19
- et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam Isa. 9:20
- pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit Isa. 53:11
- dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten Jer. 46:10
- et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius Jer. 50:19
- IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis Lam. 3:30