Haller's Concordance: SATURABUNTUR
- venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris Dt. 14:29
- si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane Job 27:14
- comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum Ps. 22:26
- non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur Ps. 37:19
- saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti Ps. 104:16
- comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur Pr. 1:31
- et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo Osee 4:10
- beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur Mt. 5:6