Haller's Concordance: SATURATI
- introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum Dt. 31:20
- saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est 1 Ki. 2:5
- respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis 2 Par. 31:10
- ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna 2 Esd. 9:25
- ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt Ps. 59:15
- et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis Ps. 78:29
- sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus Jer. 44:17
- iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei Osee 13:6
- et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos Mt. 14:20
- et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas Mt. 15:37
- et manducaverunt omnes et saturati sunt Mk. 6:42
- et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas Mk. 8:8
- vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis Lk. 6:25
- et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim Lk. 9:17
- respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis Jn. 6:26
- iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus 1 Cor. 4:8