Haller's Concordance: SATURITATEM
- et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes Lev. 25:19
- adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra Lev. 26:5
- panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem Ps. 78:25
- et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem Isa. 23:18
- et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum Isa. 56:11
- quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis Col. 2:23
- et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur Ardat, et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca earum mihi in saturitatem. 4 Esd. 9:26