Haller's Concordance: AROMATIBUS
- praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem Gen. 50:2
- mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto Gen. 50:26
- altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi Ex. 35:16
- conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii Ex. 37:29
- altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus Ex. 39:37
- ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur Lev. 16:13
- de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus 1 Par. 9:29
- filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant 1 Par. 9:30
- et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia 2 Par. 16:14
- Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur. Esther 2:12
- quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii Cant. 3:6
- veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi Cant. 5:1
- venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo Ezec. 27:22
- acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire Jn. 19:40