Haller's Concordance: SCIEBAT
- sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet Ex. 21:36
- porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini 1 Ki. 3:7
- igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos 2 Ki. 11:16
- et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis Wis. 9:9
- sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus 1 Ma. 15:12
- sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum Mt. 27:18
- non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti Mk. 9:6
- sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes Mk. 15:10
- ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit Lk. 6:8
- ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus Jn. 2:9
- et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine Jn. 2:25
- hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus Jn. 6:6
- sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum Jn. 6:64
- sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes Jn. 13:11
- sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis Jn. 18:2
- haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est Jn. 20:14
- quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph Acts 7:18