Haller's Concordance: SCIENTIAE
- produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali Gen. 2:9
- de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris Gen. 2:17
- implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina Ex. 35:32
- numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae Job 22:2
- timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt Pr. 1:7
- non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae Pr. 19:27
- est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae Pr. 20:15
- ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae Pr. 23:12
- in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina Wis. 7:16
- et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum Wis. 8:8
- timor Domini scientiae religiositas Sir. 1:17
- in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia Sir. 1:26
- et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis Isa. 11:2
- vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis Lk. 11:52
- eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege Rom. 2:20
- o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius Rom. 11:33
- alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 1 Cor. 12:8
- quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu 2 Cor. 4:6
- scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei Eph. 3:19
- in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi Col. 2:3
- o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae 1 Tim. 6:20
- in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen. et feci sic. 4 Esd. 14:47