Haller's Concordance: AROMATUM
- oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient Ex. 31:11
- et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus Ex. 40:27
- laetatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quae habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua 4 Ki. 20:13
- fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii 2 Par. 32:27
- genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam Cant. 5:13
- fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum Cant. 8:14
- laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua Isa. 39:2