Haller's Concordance: SCIO
- scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum Gen. 18:19
- dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam Gen. 20:6
- qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes Gen. 48:19
- sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam Ex. 3:19
- iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde Ex. 4:14
- postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum Dt. 31:21
- ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero Dt. 31:27
- nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem Judg. 17:13
- et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israhel 1 Ki. 24:20
- respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in proelium 1 Ki. 29:9
- reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo 4 Ki. 5:15
- cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes divides 4 Ki. 8:12
- scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria 1 Par. 29:17
- sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis 2 Par. 2:8
- cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo 2 Par. 25:16
- vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo Job 9:2
- licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris Job 10:13
- si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar Job 13:18
- scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim Job 19:25
- hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram Job 20:4
- scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi Job 30:23
- scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio Job 42:2
- impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae Ps. 20:6
- scio omnes aves montium et universitas agri mecum est Ps. 50:11
- tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es Ps. 56:9
- scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me Ps. 119:75
- quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis Ps. 135:5
- scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum Ps. 140:12
- neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te Isa. 48:8
- Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar Isa. 50:7
- scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos Jer. 10:23
- ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam Jer. 29:11
- ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere Jer. 48:30
- quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae Bar. 2:30
- Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. Dan. 4:9
- ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel Osee 5:3
- et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis haec super vos Jonas 1:12
- et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia Jonas 4:2
- et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater 1 Ma. 2:65
- accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti Mt. 25:24
- respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis Mt. 28:5
- dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei Mk. 1:24
- at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit Mk. 14:68
- dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei Lk. 4:34
- scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas Lk. 16:4
- dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia Jn. 4:25
- alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me Jn. 5:32
- ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit Jn. 7:29
- respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado Jn. 8:14
- scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis Jn. 8:37
- et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo Jn. 8:55
- dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video Jn. 9:25
- sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus Jn. 11:22
- dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die Jn. 11:24
- et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor Jn. 12:50
- non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum Jn. 13:18
- et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri Acts 3:17
- et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum Acts 12:11
- respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis Acts 19:15
- et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei Acts 20:25
- ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi Acts 20:29
- credis rex Agrippa prophetis scio quia credis Acts 26:27
- scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio Rom. 7:18
- scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est Rom. 14:14
- scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam Rom. 15:29
- scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos 2 Cor. 9:2
- scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum 2 Cor. 12:2
- et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit 2 Cor. 12:3
- scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi Phil. 1:19
- et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei Phil. 1:25
- scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati Phil. 4:12
- ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem 2 Tim. 1:12
- scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces Apoc. 2:2
- scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae Apoc. 2:9
- scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat Apoc. 2:13
- et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es Apoc. 3:1
- scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum Apoc. 3:8
- scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus Apoc. 3:15
- quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit ignoro. 4 Esd. 4:46
- et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt, 4 Esd. 7:132
- quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio. 4 Esd. 10:35