Haller's Concordance: SCIUNT
- qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus 4 Ki. 7:12
- et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel tremor tuus super ipsos est Jud. 11:9
- revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum Ps. 119:79
- viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum Eccl. 9:5
- virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis Wis. 12:17
- propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere Amos 5:16
- Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes Lk. 23:34
- et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius Jn. 10:4
- quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego Jn. 18:21
- et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te Acts 22:19
- multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi. 4 Esd. 7:66