Haller's Concordance: SCRIBIS
- Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos, et ad principes, procuratoresque et iudices, qui centum vigintiseptem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant: provinciae atque provinciae, populo et populo iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis, prout legere poterant, et audire. Esther 8:9
- scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae Job 13:26
- et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat Mt. 9:3
- tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre Mt. 12:38
- exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere Mt. 16:21
- ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte Mt. 20:18
- similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes Mt. 27:41
- erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis Mk. 2:6
- et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis Mk. 7:1
- et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere Mk. 8:31
- quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus Mk. 10:33
- et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum Mk. 12:28
- et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro Mk. 12:38
- et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus Mk. 14:43
- et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato Mk. 15:1
- similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere Mk. 15:31
- dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere Lk. 9:22
- adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis Lk. 20:46
- vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et scribis templi huius 3 Esd. 8:24