Haller's Concordance: SCRIBO
- non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo 1 Cor. 4:14
- si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata 1 Cor. 14:37
- ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem 2 Cor. 13:10
- quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior Gal. 1:20
- salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo 2 Th. 3:17
- haec tibi scribo sperans venire ad te cito 1 Tim. 3:14
- hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem 2 Pet. 3:1
- filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum 1 Jn. 2:1
- carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis 1 Jn. 2:7
- iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet 1 Jn. 2:8
- scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius 1 Jn. 2:12
- scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum 1 Jn. 2:13