Haller's Concordance: SCRIPSERUNT
- in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt accusationem adversum habitatores Iudae et Hierusalem 1 Esd. 4:6
- Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodi 1 Esd. 4:8
- vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt Isa. 10:1
- scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius 1 Ma. 14:18
- exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum 1 Ma. 15:24
- cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant Acts 18:27
- in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem, Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi, 3 Esd. 2:16
- Altissimus autem dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quae dicebantur ex successione notis quas non sciebant, et sederunt quadraginta diebus. ipsi autem per diem scribebant, 4 Esd. 14:42