Haller's Concordance: SCRIPSIMUS
- sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut nuntiaremus tibi quae scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis 1 Esd. 5:10
- sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos 1 Ma. 8:31
- exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis 1 Ma. 11:31
- et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam 1 Ma. 14:22
- et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti 1 Ma. 14:23
- regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno 2 Ma. 1:7
- acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies 2 Ma. 2:16
- de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione Acts 21:25