Haller's Concordance: SCRIPTURAM
- anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens 2 Par. 36:22
- in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens 1 Esd. 1:1
- hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 1 Esd. 2:62
- hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 2 Esd. 7:64
- de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret Tob. 8:24
- Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit. Dan. 5:7
- Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi. Dan. 5:8
- Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi: et nequiverunt sensum huius sermonis edicere. Dan. 5:15
- Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris. Dan. 5:16
- Ad quae respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuae alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. Dan. 5:17
- et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri 1 Ma. 14:48
- nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli Mk. 12:10
- nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere Jn. 20:9
- viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum Acts 1:16
- secundum scripturam David regis Israhel et secundum magnificentiam Salomonis filii eius. et omnes in templo et secundum particulam principatus paternam vestram eorum Levitarum, qui stant in conspectu fratrum vestrorum filiorum Israhel, 3 Esd. 1:5
- suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum. et praedicavit in toto regno suo et simul per scripturam 3 Esd. 2:2
- ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum postulavimus illos. 3 Esd. 6:12