Haller's Concordance: SCRIPTURAS
- respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei Mt. 22:29
- et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei Mk. 12:24
- et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas Lk. 24:32
- tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas Lk. 24:45
- scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me Jn. 5:39
- hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent Acts 17:11
- vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum Acts 18:28
- quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito Rom. 16:26
- tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 1 Cor. 15:3
- et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas 1 Cor. 15:4
- si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis Jas. 2:8
- sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem 2 Pet. 3:16