Haller's Concordance: SCUTA
- fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius 3 Ki. 10:16
- et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quae fecerat Salomon 3 Ki. 14:26
- pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis 3 Ki. 14:27
- filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam 1 Par. 5:18
- trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore 2 Par. 9:16
- habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi 2 Par. 14:8
- et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et arcus et loricae et principes post eos in omni domo Iuda 2 Esd. 4:16
- ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit Jud. 5:16
- corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus Job 41:15
- principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt Ps. 47:9
- templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia 1 Ma. 6:2