Haller's Concordance: SECRETO
- et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto 2 Ki. 23:23
- et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te 2 Esd. 6:10
- sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo Job 29:4
- sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus Job 40:21
- abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui Ps. 27:5
- in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam Eccl. 10:20
- hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus 2 Ma. 6:21
- itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae 2 Ma. 14:21
- tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum Mt. 17:19
- et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis Mt. 20:17
- sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi Mt. 24:3
- et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum Mk. 9:28