Haller's Concordance: SECRETUM
- et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant Judg. 3:19
- et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum in quo cum puellis suis clausa morabatur Jud. 8:5
- secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis Ps. 25:14
- qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore Ps. 55:14
- causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles Pr. 25:9
- noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas Pr. 31:4
- a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt Isa. 24:16
- ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a te Ezec. 28:3
- quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas Amos 3:7
- tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc. 4 Esd. 12:36