Haller's Concordance: SECUNDI
- nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae Gen. 41:52
- profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti Ex. 16:1
- igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum Ex. 40:17
- locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens Num. 1:1
- et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra Num. 1:18
- fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee 1 Ki. 8:2
- posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant 3 Ki. 6:27
- et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi 3 Ki. 7:20
- et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus ut proicerent de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal et in luco et universae militiae caeli et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel 4 Ki. 23:4
- Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae 1 Par. 7:15
- secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium 1 Par. 27:4
- immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini 2 Par. 30:15
- scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille 1 Esd. 1:10
- et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem 1 Ma. 9:3
- et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel 1 Ma. 13:51
- nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur Heb. 8:7
- et fundaverunt templum Dei novilunio secundi mensis secundi anni, cum venissent in Iudaeam et Hierusalem. 3 Esd. 5:57
- et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan. 4 Esd. 6:49