Haller's Concordance: SECUNDUS
- vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus Gen. 1:8
- quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam Ruth 4:4
- abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma 1 Ki. 17:13
- ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc 1 Ki. 23:17
- nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom 3 Ki. 1:6
- factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum Domino 3 Ki. 6:1
- decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus cherubin 3 Ki. 6:25
- id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus 3 Ki. 6:26
- filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum 1 Par. 3:15
- Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan 1 Par. 5:12
- filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius 1 Par. 8:39
- Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius 1 Par. 12:9
- erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt 1 Par. 23:11
- filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 1 Par. 23:19
- filii Ozihel Micha primus Iesia secundus 1 Par. 23:20
- filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 1 Par. 24:23
- filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus 1 Par. 26:2
- filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus 1 Par. 26:4
- Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim 1 Par. 26:11
- intulerunt tam primitias quam decimas et quaecumque voverant fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei frater eius secundus 2 Par. 31:12
- et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus 2 Esd. 11:9
- et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun 2 Esd. 11:17
- et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum 2 Esd. 12:38
- Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, Esther 13:3
- iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis: Esther 13:6
- Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem: Esther 15:2
- et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus: Esther 16:11
- et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. Esther 10:3
- similiter secundus et tertius usque ad septimum Mt. 22:26
- et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter Mk. 12:21
- comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus Acts 20:4
- primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis 1 Cor. 15:47
- et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis Apoc. 8:8
- et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari Apoc. 16:3
- fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus Apoc. 21:19
- secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio. 4 Esd. 7:93
- nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim. 4 Esd. 12:15