Haller's Concordance: SEDERE
- dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam Num. 22:30
- dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae 1 Ki. 20:5
- verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te 3 Ki. 1:20
- litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium et sedere facite Naboth inter primos populi 3 Ki. 21:9
- praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi 3 Ki. 21:12
- et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt 3 Ki. 21:13
- ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui Ps. 113:8
- melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi Pr. 21:9
- melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi Pr. 25:24
- positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum Eccl. 10:6
- sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis Sir. 10:17
- et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis Osee 12:9
- et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum 1 Ma. 2:7
- et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum 1 Ma. 10:62
- ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo Mt. 20:23
- et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt Mt. 21:7
- sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est Mk. 10:40
- et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis Mk. 12:39
- propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius Acts 2:30
- qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius Apoc. 3:21