Haller's Concordance: SEDISSET
- cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David 1 Ki. 20:25
- factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis 2 Ki. 7:1
- cumque regnasset et sedisset super solium eius percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos et amicos eius 3 Ki. 16:11
- cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia 1 Par. 17:16
- videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius Mt. 5:1