Haller's Concordance: SEGETEM
- loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem Lev. 23:10
- postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester Lev. 23:22
- septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris Dt. 16:9
- si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes Dt. 23:25
- quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum Dt. 24:19
- dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni 2 Ki. 14:30
- surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni 2 Ki. 14:31