Haller's Concordance: ARTAXERSIS
- in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem, Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi, 3 Esd. 2:16
- et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum. 3 Esd. 7:4
- accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum: 3 Esd. 8:9
- et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis: 3 Esd. 8:31
- filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum. 4 Esd. 1:3