Haller's Concordance: SEMINA
- cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem Gen. 47:19
- dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros Gen. 47:23
- mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit Eccl. 11:6
- sicut enim agricola serit super terram semina multa et plantationis multitudinem plantat, sed non in tempore non omnia quae seminata sunt salvabuntur, sed nec omnia quae plantata sunt radicabunt, sic et qui in saeculo seminati sunt non omnes salvabuntur. 4 Esd. 8:41
- qualis ager, talia et semina, et quales flores, tales et tincturae, et qualis opera, talis et creatio, et qualis agricola, talis et area. quoniam tempus erat saeculi, 4 Esd. 9:17
- lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile. 4 Esd. 15:13